Latin
RIITITI
Kaspar Schott, Phyisica curiosa. Vol. 2 1237
Unproofread scanNot analysed yet
ssequalenum, sed numeruleum, quae &ist meseos, Aeternam vitam mortis adepta bono. Omitto alios inter quos sunt Tertullianus lib. de Resurrect. cap. 13. S. Augustinus Serm. 18. ad Fratres in Eremo, S. Cyprianus (seu potius Ruffinus) in Exposit. Symboli, S. Hieronymus, (seu quisquis est Auctor) Epistola ad Praesidium, &alii multi §. III. Semipriscorum ac Recentiorum de Phoenice testimonia. Isidorus lib. 12. Originum cap. 7. Phoenix avis Arabiae, dicta quòd colorem Phoeniceum habeat, vel quòd sit in toto Orbe singularis &unica: nam Arabes singularem &unicam, Phoenicem vocant. Haec quingentis ultra annis vivens, dum se viderit senuisse, collectis aromatum virgultis, rogum sibi instruit, &conversa ad radium Solis, alarum plausu voluntarium sibi incendium nutrit, sicque iterum de cineribus suis resurgit. Albertus Magnus lib. 23. de Animal. cap. de Phoenice (Foenicem ille scribit) ait. Phoenicem avem esse Arabiae, in Orientis partibus, scribunt hi qui magis Theologica mystica, quàm naturalia perscrutantur. Dicunt autem, hanc avem sine masculi &sexus commixtione solam in sua esse specie, &convenire in orbem, &trecentis quadraginta annis vivere solitariam. Est autem, ut dicunt, aquilae magnitudinis, caput habens ut pavo; fauces etiam habet cristatas; circa collum fulgore aureo purpureus est: caudam habet longam purpurei coloris, pennis quibusdam roseis, &interscriptam sicut interscribitur cauda pavonis quibusdam orbibus ad modum oculorum formatis; &est haec varietas mirae pulchritudinis. Cumque sentit se aetate gravari, construit nidum in alta &abdita, super limpidum fontem sita arbore, ex thure, &myrrha, &cinnamomo, &aliis aromatibus pretiosis, &ruit in nidum, &se radiis ferventibus objicit Soli, &illos resplendentiam pennarum multiplicat, donec ignis elicitur: &sic se cum nido incendit, &incinerat; dieque altero dicunt vermem in cineribus nasci, qui alis die tertiâ assumptis Rrrrrrr 3 sumitur auisse sente, siue in dene pulsus figure computeum, q tunc avolat.