Latin
CAPUT XI
Kaspar Schott, Phyisica curiosa. Vol. 2 1306
Unproofread scanNot analysed yet
Cujus acuminibus ejus umbilicus quia exulceratus esset, ex eo factum est ut &venae quaedam abrumperentur, &permultus sanguis efflueret, ibique puer extremum spiritum effunderet. Id delphinus partim ex pondere sentiens (non enim jam, ut consueverat, tam levis &expeditus insidebat, nempe qui spiritibus sese non sublevaret) partim sanguine imbutum mare cernens, id quod res erat intellexit; amasio suo superstes vivere noluit. Quamobrem multo robore, quemadmodum Rhodia navis, sic simul cum defuncto in littus se ejecit: amboque, hic jam mortuus, ille cum defectione exspirans, humi strati jacuerunt &c. Jasenses cives, ut illorum vehementem amorem cum honoris gloria compensarent, sepulchri monumentum commune amborum, &formosi pueri, &delphini amatoris constituerunt; &statuam, quae forma eximia puerum in delphini dorso sedentem haberet, excitarunt: atque etiam numismata ex argento atque aere fecerunt, &eorum imaginibus signaverunt, ad demonstrandum utriusque miserabilem casum. Duo alia exempla insinuat ibidem Aelianus, dicens, in urbe Alexandri Ptolomaeo secundo regnante, simili amore delphinum flagrasse: item Puteolis Italiae. Posterius retulimus in 2. parte Magiae lib. 1. Syntagm. 2. cap. 3. ex Plinio lib. 9. Hist. Nat. cap. 8. &Gellio lib. 7. Noct. Attic. cap. 8. quod hîc, cum aliis nonnullis, ex eodem Plinio reponere lubet. f. VII. Adhuc alia exempla Delphinorum amantium homines, ex Plinio. Linius igitur loc. cit. ita scribit Divo Augusto Principe, Lucrinum lacum invectus Delphinus, pauperis cujusdam puerum, ex Bajano Puteolos in ludum litterarium itantem, cùm Meridiano immorans appellatum eum Simonis nomine, saepius fragmentis panis, quem ob id ferebat, allexisset, miro amore dilexit. Pigeret referre, ni res MecaPetermeant, &Palumni aut Plinis alsis, multerumque se inuenie mandata.