Latin
PARS IV
Kaspar Schott, Phyisica curiosa. Vol. 2 1502
Unproofread scanNot analysed yet
Ddddddddd 3 Quia igitur nubes, quantae vis sit molis aut magnitudinis, le vior est quàm aequalis moles aut magnitudo aëris secundae regionis; ideo ibi haeret, &liberè sustentatur: &quantò fit levior isti nubes, eò altiùs ascendit, ut sit supra corpus gravius se; quantò autem fit gravior, eò magis descendit, ut sit infra corpus se levius Et si repentè tota nubes adeo concresceret &condensaretur, ut fieret gravior, quàm tantundem aëris infimae regionis, cui superatat; confestim tota simul subsideret in terram Fabulosum ergo est quod dicit Antonius Berga, &Scaliger Exercit. 79. nubes suspendi à Sole vi quadam magnetica: qua sic nocte, quando nubes sunt supra, Sol infra horizontem, ne ampliùs illuminantur à Sole, universae ruerent in terram. Falsum quoque quod Meurerus ait apud Fromondum lib. 5. de Meteor. c. 5. art. 1. suspendi nimirum nubes à DEO; quoniam DEUS naturale effectus non praestat sine causis secundis, Sed nunquid nubes sunt essentialiter aqua? &haec nunquid est in tota specie sua gravior aëre? quomodo ergo potest nube fieri levior quàm aër, &intra illum suspendi propter levitatem Respondeo, esse quidem nubem essentialiter aquam, sed constare solùm partibus tenuibus ac levibus, non partibus fixis ac gravibus aquae: tenues autem partes aquae sunt leviores aëre, uti experientii ab ipsa nube desumpta constat. Nunquid praeterea densiores sunt nubes quàm aër? Solem enim per aërem videmus, per nubem non videmus: si densiore sunt nubes quàm aër, ergo &graviores, quoniam quò densius est corpus, id est, quò magis compactas habet partes, quibus constat. eò gravius est; Respondeo, nubes esse quidem opaciores aëre, propter rationem adsignatam; non tamen densiores: non enim quod opacius est altero, est eodem densius, alioquin ligna &po mices essent densiora quàm aqua, quia sunt opaciora. Gravitae autem sequitur densitatem, non opacitatem; &ubi major est densitas, major est gravitas, caeteris paribus. Vide quae diximum in Hydrostatica Erotemate 2. §. IIII. §. III. Figura nubium, E nubium figura ita scribit Cardanus lib. 17. Subtilit. Nubero. Nubium figura.