# Phyisica curiosa. Vol. 2 792

Kaspar Schott, Phyisica curiosa. Vol. 2, CAPUT VI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kaspar-schott/phyisica-curiosa-vol-2/792
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kaspar-schott/phyisica-curiosa-vol-2/792

Generabantur autem, simul Tunc, mirabile atque aquae separatae terras apertas reliquerunt. dictu, passim feruebat humus; utque terrestris humor in medullas arborum vitalem stirpium succum Solis calore convertitur, sic vertebatur humus in carnes. Vt in utero matris exiguum semen tepefactum crescit in carnem & membra, sic item exigua semina & humorum partes coalescebant, in diversorum generum animantes. Fiebat id volente DEO, qui omnia quaecunque voluit, fecit in coelo & in terra, in mari, & in omnibus abyssis: sed & naturas paraverat ipse talis, ut inde nasci haec possent; terram tanquam matrem ac genitricem. Solem tanquam genitorem; jacentem stratamque latè terram, Solem desuper incumbentem; cupidissimum hunc generandi, hanc cupidissimè rapientem, in seque continentem coelestem genituram Omitto alia quę in eundem sensum habet. Aquis igitur & terrae talem concursum tribuit in animalia, qualem habet uterus matris cum semine in generatione animalium, & qualem nunc terra cum Sole & semine in productione stirpium. Ex quibus patet, Eugubinum velle, DEUM in principio ita praeparasse aquas & terram, ut naturaliter secuta fuerit generatio plantarum & animalium, utique virtute Solis & aliarum causarum secundarum; adeoque praeter concursum passivum dictorum elementorum, agnoscit concursum effectivum aliarum causarum à DEO distinctarum; quod est contrarium omnibus Patribus ac Theologis, ut asserit Suarez lib. 2. de Opere sex Dierum c. 7. n. 6. estque per se incredibile, & prorsus voluntarium; quia etiamsi demus, in dictis elementis praecessisse aliquam praeparationem ac dispositionem, ea tamen non fuit sufficiens, ut Sol, aut alia causa secunda materialis, tam brevi tempore, tam perfecta animalia produceret. Sed de sementus ad aequam delectituit. Egret amnes de Burgens. putant, dicta elementa fuisse proximam causam efficientem plantarum & animalium. Fundamentum ipsorum est, quia DEus dixit: Germinet terra herbam virentem &c. Producant aquae reptile animae viventis, & volatile &c. Producat terrae animam viventem &c. verbum autem, geminet, producat, significat efficientiam.

---

Kaspar Schott, Phyisica curiosa. Vol. 2. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Physica_curiosa.
