Latin
CAPUT
Kaspar Schott, Phyisica curiosa. Vol. 2 797
Unproofread scanNot analysed yet
Equae itaque equiunt: unde vocabulum id ab hoc nno animali trahitur, maledicto in mulieres libidinosas. Nec non eventari per id tempus equae dicuntur &c. Cum veri ita affectae fuerint, currunt relicta societate &c. Currunt non Orientem, aut Occidentem versus, sed ex adverso Aquilonis, aut Austri: nec appropinquare quenquam patiuntur, donec vel defatigata desistant, vel ad marem deveniant. Tum aliquid emittunt, quod hipponianes appellatur, eodem, quo illud quod nascitur, nomine. Ex hoc Aristotelis loco creditur à Petro Victorio lib. 7. Variar. lect. cap. 6. &Ludovico de la Cerda, in Georgica Virgilii, sumsisse Virgilium quae scribit lib. 3. Georgic. ver. 266. Scilicet ante omnes furor est insignis equarum &c. Illas ducit amor trans Gargara, transque sonantem Ascanium: superant montes, &flumina tranant. Continuoque avidis ubi subdita flamma medullis (Vere magis, quia vere redit calor ossibus) illae