# Phyisica curiosa. Vol. 2 809

Kaspar Schott, Phyisica curiosa. Vol. 2, CAPUT VIII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kaspar-schott/phyisica-curiosa-vol-2/809
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kaspar-schott/phyisica-curiosa-vol-2/809

est; quam diximus lacertae esse similem, tardè ingredi, nec pennis alleviari. Nicander in Alexipharmacis ait, salamandrae nullum posse nocere ignem. Aelianus lib. 2. de Animal. cap. 31. ita de salamandrascribit. Ex animalibus tametsi salamandra non est, quae ex igne nascuntur, quales sunt Pyrigoni; contra tamen hunc ire audet, contraque illius flammam veniens, tanquam adversus hostem quendam, sic eam expugnare aggreditur. Cujus rei testimonium fabri, quorum opera atque artificium igne nititur, asserunt. Nam quàm diu ex flammae splendore ignis flagrare, eorumque artem fabrilem adjuvare videtur; hujusmodi animal magna securitate ipsi negligunt: Cum autem ignis exrarescit, ac restinguitur, frustraque folles fiant; hoc sibi tum animal adversari praeclarè intelligunt. Quare hoc ipsum pervestigant, atque investigatum ulciscuntur. Quae de salamandra in ignibus vivente asserunt citati hactenus Auctores, admittit etiam D. Augustinus lib. 21. de Civit. cap. 4. Olympiodorus in Comment. libri 4. Meteororum ait, non esse fabulam de ignis extinctione per salamandram: suo enim tempore fornacarios papyri fasces excutere, ut decutiant salamandras; extingui siquidem ab iis ignes in caminis. Cardanus lib. 9. Subtilit. ait, salamandram animal esse notissimum, & lacertae fermè simillimum, inveniri in fontibus, maceriis murorum, & sub terra; esse frequens in Italia, maculoso colore & lurido, caudam serpentis ferè; parvis ignibus admotam vix sentire, & humore effuso illos restinguere. §. III. ExaKERRE §. III. Examinatur quaestio proposita de animalibus quibusdam in igne genitis, aut viventibus. Nimal ullum in igne aut vivere, aut generari, adeò pertinaciAter nonnulli negant, ut relatis historiis ac testimoniis omnibus omnem abrogent fidem.

---

Kaspar Schott, Phyisica curiosa. Vol. 2. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Physica_curiosa.
