Latin
CAPUT XIV
Kaspar Schott, Phyisica curiosa. Vol. 2 830
Unproofread scanNot analysed yet
Hanc secundam sententiam amplectitur Pererius lib. 4. in Genesim, Disputat. in locum paulò antè citatum, &Nierembergius lib. 5. Histor. Natur. cap. 26. &Torniellus Tomo 1. Annal. Aetate 1. Die 6. Rationes hujus sententiae adduximus in principio inter rationes dubitandi. Qui contrariam tuentur sententiam, ajunt, DEUM adsignando pro animantibus herbas &fructus, non loqui de omnibus animalibus, sed de non carnivoris tantùm. Sed verba ex cap. 1. Genes. vers. 29. allata, sunt adeò clarè universalia, (inquit Pererius,) ut nullam possint admittere exceptionem. Quòd autem quae nunc sunt carnivora, eo tempore non fuerint alita carnibus, causa non fuit, (inquit idem Pererius,) quòd DEUS per miraculum servarit alias animantes nè illorum fierent praedas vel quòd carnivoris ademerit naturalem propensionem &aviditatem edendi carnes, quantum ad actum secundum; vel quòd alia fuerit illorum animalium natura ante diluvium, quàm nunc sit; vel quòd fecerit DEUS, ut herbae ac fructus per id tempus essent animalibus jucundiores ac salubriores quàm carnes: non enim credibile est, DEUM sine necessitate urgente tantum miraculum tanto tempore in brutis facere voluisse. Causa igitur ejus rei referenda est in bonitatem eorum, quae tunc nascebantur è terra, &ad optimam animalium temperamenti constitutionem. Has enim duas ob res, cùm animalia ex herbis &fructibus arborum abundantem, jucundum, salubrem, &ipsis alendis ac corroborandis sufficientem cibum sine labore ullo perciperent; nullâ vel fame, vel aviditate ad caedem esumque animalium incitabantur. §. III. No§. III. Nostra sententia.