Latin
CAPUT XIX
Kaspar Schott, Phyisica curiosa. Vol. 2 855
Unproofread scanNot analysed yet
exclamasse: cùmque à quodam celerrimè adnavigante fuisset extractus ex aqua, atque ad Regem delatus; postulanti promissam mercedem coram Rege, respondisse psittacum, date nebuloni solidum. Alia exempla avium articulatè loquentium referemus infra hoc eodem Cap. Assert. Elephantos inter sese sermocinari, distinctasque susurrare atque emittere voces, auctor est Oppianus. Eadem opinio solemnis est inter Malabares Indiae Orientalis populos, apud quos frequens est bestia illa. Libro sequenti, cap. de Elephante, plurima referemus exempla, è quibus evidentissimè colligas, elephantos intelligere humanos sermones, non illos modò quibus diu assueti sunt, sed quos nunquam etiam antea audiverunt. Hinc bacchationes ac furores Veneris, quibus quotannis in Indiis in hodiernum etiam diem infestantur, comprimunt, si verbis leniantur, si increpentur, sirci foeditas, tam nobilem belluam, aliarumque reginam summoperè dedecens, proponatur. Plurima, ac lectu jucundissima exempla in hanc rem citato loco proponemus. Nec intelligere modò homines, sed humanum quoque sermonem &locutos aliquando, &scripsisse, ibidem docebimus. Cercopithecos quoque ac Simias hominum loquelam probè intelligere, praeceptaque data capere &exequi, exemplis certissimis eodem libro sequenti corroboravimus. Aelianus lib. 6. de Animal. cap. 7. refert, quòd Aegyptiorum rex Martes nomine, cornicem valde cicurem habuerit; quae postquàm audisset, quò perferenda esset epistola, mox quò volatus dirigendus, &quaenam regio transeunda, &ubi terrarum requiescendum esset, cognoverit, eoque regis litteras ocyus quàm quivis nuncius perferre solita sit. Hac de causa, cùm mortua esset, sepulchri honorem &cippi à rege promeruit ad lacum nuncupatum Myridis, ubi Crocodilorum oppidum erat. Similia dicemus infrà suis locis decanibus, &columbis. Hyaenam pastorum nomina discere, ac pronuntiare, docet Plinius lib. 8. cap. 30. Sed tametsi haec omnia ac similia exempla in dubium revocarentur, dubitari tamen non potest, animalia varia, variis vocibus, gitized by Goo Dis ad versus inter non infestus quemadmodum sibi solis inter se, ita nobis etiam significandos, uti. Gallina enim (inquit Cardanus lib. 15. de Variet. cap. 82.