# Phyisica curiosa. Vol. 2 856

Kaspar Schott, Phyisica curiosa. Vol. 2, CAPUT XIX. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kaspar-schott/phyisica-curiosa-vol-2/856
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kaspar-schott/phyisica-curiosa-vol-2/856

) cùm pullos vocat, crocitat; cùm pullos ad fugam ob milvum hortatur, extendit vocem in longum, & extollit; cum capitur, clamat anxiè repetitque quasi singultiens; cùm ovum parit, exultat; cùm pullos deducit, alia voce asperiore, crassiore, atque rariore utitur, quàm cùm illos ad se vocat; cùm cubat, voce submissa & ab aliis dissimili utitur. Similia habet Sextus Empyricus de cane. Similia & nos audimus quotidie in felibus, aliisque animalibus domesticis. Sermone igitur utuntur inter se animalia bruta, suosque affectus quâ sui similibus, quâ nobis etiam sermone explicant. Sermonem quoque hominum intelligunt, & quae jussa sunt, exequuntur. Mente igitur sunt praedita, quoniam haec sine mente fieri nequeunt: non enim solùm audire, sed & capere atque animo imbibere oportet, quae dicuntur. Sic arguunt nonnulli. Argumentum II. Ex capacitate disciplinae & instructionis. sciplinabiles esse elephantos, & variae instructionis capaces, tam multa probant exempla, antiqua ac recentia, ut nefas sit dubitare. Plurima fusè referemus libro sequenti; hic pauca ac breviter delibo, quorum & Lipsius citato suprà loco meminit. Decentur, (inquit Aelianus lib. 13. de Animal. cap. 22. ) atque instituuntur ad varia sermone vernaculo, cujus miro quodam & ineffabili modo, ac velut peculiari naturâ sunt capaces. Jugum subiisse, & currum traxisse, tradidit Oppianus, & Romae primùm ostendit Pompejus. Instituuntur velut milites ad praelia; bellatores non dorso solùm ferunt, sed & ipsi bellant; propugnant suos, impugnant hostes; denique eò veniunt, ut munia etiam omnia militaria usurpent. Lipsius haec docet, & ante cum Aelianus lib. 13. cit. cap. 22. ubi ait, elephantos decore etiam motus bellicos edere, velut ostendentes quòd hanc etiam disciplinam servent. Viginti quatuor Indorum regi adsistere custodes alternis vigiliis, aliosque aliis in stationem succescere dere tamentum caeteriensio des homines suspenetramen quas. dam Indicâ ad vigiliarum disciplinam erudiri, nè inter custodias somnum capiant. Eosdem esse ad vigilias agendas praestantissimos excubitores, atque à somno invictissimos, & secundum homines fidissimos. Haec de militari arte. In pacis artibus non minùs disciplinabiles sunt; adeò ut vix hominem doceas, quod non & elephantos, consentiente etiam Aeliano lib. 2. de Animal. cap. 11. & Lipsio loc. cit. qui varia & ad corpus. & ad animam spectantia exempla in medium affert.

---

Kaspar Schott, Phyisica curiosa. Vol. 2. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Physica_curiosa.
