Latin
CAPUT XIX
Kaspar Schott, Phyisica curiosa. Vol. 2 862
Unproofread scanNot analysed yet
Cùm Pyrrhus, ait, Epirotarum rex ad Argos occubuisset, in eo conflictu elephantus fuit, qui domitorem suum tantopere amavit, ut non prius, quamvis moderator jam excidisset, currere omiserit, quàm suum nutricium ex hostibus &servasset, &intra fines amicos reportasset. Omitto historiam de elephanto Indico albo, qui nutricium suum mirificè amavit, proque eo in solitudinem secum profugiente, &à Satellitibus regiis deprehenso pugnavit, quam idem refert lib. 3. cap. 46. Narrat Athenaeus lib. 13. Dipnosoph. cap. 30. &ex ipso Lipsius Centur. I. Epistol. Miscellan. Epist. 50. Antigono Regi elephantem foeminam fuisse, nomine Nicaeam. Huic elephanti (verba sunt Athenaei) cùm ministraret Indi mulier; filium suum, qui tum trigesimum diem agebat, apposuit. Postea verò mortuâ muliere miro quodam amore pueri bellua capta fuit: neque enim seorsum esse ab infante patiebatur; ac nisi puerum videret, molestè ferebat admodum. Cùm igitur nutrix ipsum infantem lacte saturavisset, illum inter pedes ferae in scapha quadam ponere consueverat. Quod nisi fecisset, elephas pabulum capere nolebat; ac postea per totum diem calamis ac pabulis sibi appositis eo praesente vescebatur. Cùm dormiret infans. muscas abigebat: ubi verò lugeret, scapham promuscide motabat, puerumque dormire faciebat saepius. Aliud amoris, quasi obscoenusculi, exemplum narrat Lipsius loc. cit. ex Plinio lib. 8. cap. 5. &Plutarcho lib. τότερα τῶν ζύων, Utra animalium, &c. de elephanto, qui Aristophani Grammatico praebuit serivalem. Vterque enim Alexandriae in Aegypto Corollariam quampiam amavit; nec minùs studii aut ingenii elephanto fuit ad declarandam &mitigandam suam flammam, quàm illi acuto &litterato. Forum, in quo ea desidebat, crebrò adire, adsistere, suspirare, poma aut flores offerre, manum intra sinum blandè venetrare, &ea omnia quae Venereus aliquis nepos. Aliam similem historiam refert Aelianus lib. 7. de Animal. cap. 43. his verbis. In Antiochia Syriae urbe audio cicurem elephantum fuisse: huncque dum ad pastiones iret, mulierem corollas vendentem cùm quàm suavissimè aspexisse, tum verò etiam quàm libentissimè in illius conspectu acquievisse, eas resue selten, demonstile teste Leuiter ementauseines sunt aus, tijcio illecebras amatorias, corollas videlicet, quas anni tempus permittebat, ita contexuisse, ut quotidie illi quidem sumere operae pretium, huic verò etiam opus esset largiri.