# Phyisica curiosa. Vol. 2 883

Kaspar Schott, Phyisica curiosa. Vol. 2, PARS II. CAPITIS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kaspar-schott/phyisica-curiosa-vol-2/883
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kaspar-schott/phyisica-curiosa-vol-2/883

Tametsi enim eam secus opponatur fluit, & solus homo rideat, non adeo solus flere debet. Dicere autem, contraria requirere commune subjectum, plus quàm errare est in philosophia, si universaliter enuntietur: contraria sunt frigus & calor; igni competit calor, non frigus; nivi frigus, non calor. Nec quia bruta quaedam nunquam, quaedam rarò aquas ex oculis profuderunt, denegandae sunt lacrymae illis etiam, quibus expressè fluunt: sunt enim & homines quibus aut nunquam, aut non nisi difficillimè exprimuntur, nec tamen propterea rectè negatur homines lacrymari. Flent ergo bruta, aliqua saltem, & aliquando. Non tamen propterea mente sunt praedita: non enim ut risibilitas seu ridendi facultas, ita & flendi potestas, rationalitatem sequitur. Risum bestiis denegamus quia nec risisse unquam deprehendimus, nec cur risum eis attribuamus, ratio ulla convincit: fletum verò iisdem tribuimus, quia & flevisse scimus, & cur flere queant, novimus. Assertio VI. Bruta etsi voces humanas articulatas proferant, non loquuntur tamen propriè. ORutorum animantium multa humanas imitari voces, & artiBrura articulatas Aculatè loqui, seu naturâ, seu hominum arte instructa, probant voces proinnumera penè exempla; quae diligentissimè collegit Laelius Biscioferunt. la tom. 2. Horar. Subcis. lib. 15. cap. 2. Multa etiam nos dedimus in Magia part. 2. lib. 1. Syntagm. 5. cap. 1. 2. 3. & 4. & suprà hoc capite, Argumento 1. Quibus adjungo sequentia. Sponte naturae, non ab hominibus doctae, humanas voces imiHyaena sermonem tantur Hyaena, Pica, & si quae sunt alia. Hyaena, ut dicam libro se & vomiquenti cap. 41. ex Plinio lib. 8. Natur. Histor. cap. 30. Sermonem tionem hominis humanum inter pastorum stabula assimulat, nomenque alicujus imitatur. addiscit, quem noctu evocatum foras lacerat. Vomitionem quoque hominis imitatur, quâ canes sollicitat, ac foras prolectos invadit. Idem tradit Plinius de Crocuta (quam tamen eandem facit cum Indica Hyaena Porphyrius lib. 3. de Abstin.) & de Mantichora. Trett 2 Pica humanas vo ces imitatur. Aves variae articulatè locutae. Psittaci articulatè loquentes Turdus humanios sermones imitans. Sturnus graecè locutus. Cornices articula: e loquentes. Fringillaarticulate loquens, Pica, ceste Nipho apud Gesnerum lib. 3. de Avibus litt. C. venatoris vocem tam exacte fingit, ut canes decipiat, atque ad se, dum heros suos credunt, alliciat. Pausanias in Arcad. scribit, Picam puerilem vagitum tam naturali voce expressisse, ut Herculi fuerit causa inventi filii Aechmagorae. Historiam narravi in Magia loc. cit. cap. 3. Maximus Tyrius Platonicus Serm. 14.

---

Kaspar Schott, Phyisica curiosa. Vol. 2. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Physica_curiosa.
