# Phyisica curiosa. Vol. 2 892

Kaspar Schott, Phyisica curiosa. Vol. 2, 892. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kaspar-schott/phyisica-curiosa-vol-2/892
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kaspar-schott/phyisica-curiosa-vol-2/892

Assertio XI. Bruta animalia, tametsi ratione non sint praedita, habent tamen facultatem aliquam internam rationi humanae analogam, quaecunque illa sit, & quocunque vocetur nomine. Ta sentis Joannes Huartus in Scrutinio ingenior. cap. 6. post Imedium, pag. mihi 155. ubi haec habet, ex interpretatione Aeschacii Majoris: Atque hoc ipsum dubitationis expers est, quòd bruta habeant memoriam imaginativam, aliamque potentiam, quae rationi atque intellectui correspondeat, ejusque loco sit, perinde uti simia homini similis est. Quemadmodum autem in hominibus eò magis elucet rationis usus, quò meliùs est temperamentum earum partium corporis, quae veluti instrumenta ad intellectus operationes requiruntur, quarum praecipua est cerebrum; ita ait hic Auctor in brutis quods contingere, ut facultas illa interna rationi humanae analoga, eò magis in unis eluceat, quàm in aliis, quò perfectior est cerebri structura. Ait enim: Ita certò etiam constat, esse brutis determinatam structuram; qua si bona sit, ac cerebro conveniens, animal functiones suas magna cum prudentia exsequitur: quemadmodum contrà, si perversa sit Organorum cerebri dispositio, perperam sua munia obit. Sic videre est quosdam asinos, qui in sciendi materia non nisi sunt quod dicuntur: ac contrà alios ita acutos ac versiamen siseleos, ut certen, velut eum, species sese velut ego e dicuntur. P in equis multa nequitia, multaque virtus apparet, aliisque alii aptiores habilioresque sunt, qui aquestribus exercitiis assuefiant. Hanc sententiam amplectitur etiam Lalius Bisciola tom. 2. Horarum subcisivar. cap. 4. ubi inter alia ita scribit.

---

Kaspar Schott, Phyisica curiosa. Vol. 2. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Physica_curiosa.
