Latin
894
Kaspar Schott, Phyisica curiosa. Vol. 2 894
Unproofread scanNot analysed yet
Et Aristoteles cùm Problemate 3. Sect. 30. quaerit, cur homo caeteris animantibus sit prudentior; &Probl. 7. Sect. 29. cur homo caeteris animantibus injustior sit, statuitque discrimen inter caeteras animantes &hominem illud esse, quod intercedit inter hominem stolidum &prudentem; seu quòd homo magis, brutum minùs sit prudens. Sed quidquid sit de Aristotele, &Galeno. Ratio quae me movet ad Assertionem positam, est ea, quam in praecedenti Assertione insinuavi, quia videlicet opera miranda, &humanae solertiae atque prudentiae aemula, quae in brutis variis videmus, nec omnia sunt à Naturae instinctu, ut ibi probavi; nec omnia ab hominum instructione, ut per se patet; ergo ab alia quadam facultate. Et cùm haec eadem opera in aliquibus animalibus magis, in aliis verò minùs manifestè se prodant, etiam intra eandem speciem; imò in iisdem individuis animalibus nunc magis, aliàs minùs; consequens est, facultatem à qua proficiscuntur, dependere in operando à temperamento ac dispositione animalium, non minùs quàm facultates hominis. Cùm igitur in diversis animantibus diversa sint temperamenta, eademque in eodem animali pro varietate locorum, ciborum, temporum, &aetatis varientur; mirum non est, tantum esse inter animantia bruta discrimen, adeò ut quaedam stupidissima sint, ac praeter opera omnibus ejusdem speciei communia, &à Naturae instinctu profecta, nullum aliud, nec sponte, nec hominum instructione edant; alia verò prudentiùs saepe, ac solertiùs operentur, quàm multi homines agrestes, aut inter rusticos educati. Confirmatur Assertio, quòd bruta quaedam animantia subinde desipiant, ut ita dicam, ac deinde ad priorem statum redeant, ut manifestum est in elephantis annuo furore laborantibus, ut suprà insinuavi, &dicam fusè libro sequenti Cap. de Elephanto. Simiae quoque ex ebrietate delirant, &ad mimica opera sua redduntur minùs aptae; &canes hydrophobiâ seu rabie agitantur. Huartus cap. 7. Scrutinii ingen. asserit, sibi venatorem quendam jure jurando affirmasse, cum falcone optimo uteretur ad aucupium, tandem evasisse pessimum, ignisque cauterio in capite inustum rursus snad bonam frugem redisse. Haec sane instinctus Naturae non facit, sed corporis, ac maximè cerebri constitutio, à qua facultas operativa dependet. An porrò facultas illa brutorum, rationi humanae analoga, distincta sit ab eorundem phantasia, aut aestimativa, aut alia quavis interna facultate, quam brutis attribuunt Philosophi; hîc non laboro. Nec sollicitus sum, quo eam nomine appellem. Posset, qui vellet, eam appellare rationem belluiuam.