# Phyisica curiosa. Vol. 2 896

Kaspar Schott, Phyisica curiosa. Vol. 2, EPILOGUS DISSERTATIONIS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kaspar-schott/phyisica-curiosa-vol-2/896
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kaspar-schott/phyisica-curiosa-vol-2/896

LIBEROCTAU MIRABILIBUS ANIMALIUM TERRESTRIUM. PROOEMIVM. llae omni animantium generi communia sunt, hactenus dedimus; nunc quae singulis eorum speciebus sunt propria, subjungemus. Hae cùm innumerae propè sint; nè multitudo perturbaret ordinem, aut copia pareret inopiam, allaborarunt omnes, quotquot Physiologi Naturae secreta, & Zoologi animalium arcana sunt hactenus perscrutati; Aelianum si excipias, qui methodum respuit, quoniam rerum sylvam dare voluit, non hortum, aut viridarium Methodus alia placuit aliis, & aliis alia divisio. Nos Theodidactum Moysen, vel ipsum potiùs Cosmoplasten DEUM sequimur, qui in Mundi Chronologia, & prima Animantium Historia, quam primum GeneLiber VIII. Mirab. Animal. Terrestrium. 897 Genesis caput exhibet, animalia omnia (ut libri antecedentis capite primo quoque diximus) distribuit in incolas Terrae, Aeris, & Aquae; aliaque vocat Terrestria, alia Aerea seu Volatilia, alia Aquatica seu Natatilia. Eundem in enumerandis animantibus ordinem servat sapientissimus Job, dum capite duodecimo, versu septimo, Zoopaediam nobis commendat, & interrogare jubet jumenta (hoc est, animalia terrae) & Volatilia coeli, & Pisces maris.

---

Kaspar Schott, Phyisica curiosa. Vol. 2. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Physica_curiosa.
