Latin
CAPUT
Kaspar Schott, Phyisica curiosa. Vol. 2 910
Unproofread scanNot analysed yet
ait, Lerium &Thevetum, eosque secutum Gesnerum ac alios passim, errasse in describendo &effigiando animali Al, sive Ignavo. Ipse repentis dat imaginem, ut hîc apparet; aitque, de summa in gradiendo tarditate rectè convenire omnes, sed de pedibus erectis, &de ventre pendulo (ut ab illis exhibetur) dissentire. Addit, animal esse mediocris canis magnitudine, rostro ad aspectum foedo perpetuâ salivâ madido, caudâ admodum brevi, unguibus ad digitorum similitudinem prominentibus. Tenaciter adeò tenere, quicquid apprehendit, ut pendens dormiat securè, quia à junctura pedis cum tibia tres nervi solidissimi ad tres ungues intenti tendunt, quibus ungues incurvare, &validissimè se sustentare potest. Corio esse solidissimo, &tenaci. Totum corpus prolixis &mollibus pilis cinerei coloris esse vestitum; &ex occipitio comam velare cervicem jubarum instar; lentoque ipsum ventris adipe verrere humum, nec unquam in pedes exsurgere, etiamsi quaedam imagines id videantur exprimere. Non bibere; victitare arborum foliis, &in earum cacuminibus degere plerumque, ac in earum ascensu biduum circiter, tantundemque in descensu ponere. Nec exhortationibus, nec minis, nec plagis vel tantillum de insita ignavia ac tarditate dimoveri. Secuit idem Piso foemellam vivam, habentem in se foetum omnibus modis perfectum, cum pilis, unguibus, &dentibus amnioni more caeterorum animalium inclusum. Cor exemptum è corpore, morum suum validissimè retinuit per semihoram; ipsumque totum corpus, caeteris etiam visceribus jam extractis, multò post se movit, &pedes lentè contraxit, sicut dormientes solent.