Latin
CAPUT
Kaspar Schott, Phyisica curiosa. Vol. 2 930
Unproofread scanNot analysed yet
§. II. Velocitas Boum. E velocitate cursus boum Indicorum jam antea citatus Aelianus lib. 15. cap. 24. haec narrat. In bubulo pecore, quod incitato cursu valet, curam Indi ponunt, &simul de eorum velocitate rex &permulti principes decertant, neque turpe ducunt pro huiusmodi animalium genere auro argentovè sponsionem facere. Adiungunt autem ipsos bigis, &fortunae aleam super victoria periclitantur. Equi igitur in medio jugati currunt, at boves utrimque loris annexi, donec ad metam, quae à carceribus stadiis abest triginta, perventum sit. Aequales sanè ac pares hoves equis currunt, neque velocitate alteros ab alteris internosces. Quòd si quando rex de suis bobus cum quopiam sponsionem fecerit, in tantum contentionis studium procedit, ut is ipse in curru sequatur, atque adeò aurigam incitet. Is sanè quidem equos stimulis cruentat, à bubus verò manus abstinet, siquidem ij nullis admotis stimulis incitatissimo cursu sponte feruntur. Et paulò post: Sunt item, inquit, apud Indos alij boves, qui maximos hircos magnitudine non superare videntur. E quoque per se conjugati velocissimè currunt, nec minùs strenuè quàm Getici equi cursum conficiunt. Eodem teste lib. 17. cap. 45. tauri Aethiopici velocitate corporis summè excellunt. Boum in cursu ac velocitate certamen est in Sicilia frequentissimum; vix enim ulla est civitas, aut oppidum, aut pagus, in quorum solennioribus ac propriis festis non è publico aerario praemia ponantur hominibus, equis, mulis, asinis, &bobus cursu superioribus. §. III. Magnitudo Boum. Boum maA Pud Indos, ut jam ex Aeliano audivimus, hircos magnitudine gnitudo 1 non superant.