# Phyisica curiosa. Vol. 2 982

Kaspar Schott, Phyisica curiosa. Vol. 2, CAPUT XXI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kaspar-schott/phyisica-curiosa-vol-2/982
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kaspar-schott/phyisica-curiosa-vol-2/982

A vertice incipiens juba, equinae similis, per ejus frontem promittitur; & faciem ejus occupans, formidabiliorem eum reddit. Mortiferas depascitur herbas; ac simul ut taurino aspectu conspexit, statim horret, & jubam erigit. Ea autem in excelsum excitatâ, atque apertis labris; per guttur quiddam vehementer grave & virosum emittit, ut aër supra caput obducatur, & inficiatur: animalia autem appropinquantia, quae hoc coelum hauriunt, graviter affligantur, & vocis usum amittant, in lethalesque convulsiones incidant. Quod & homini accidere dicunt. Hanc sui noxiam vim & fera haec in se agnoscit, & aliae animantes norunt, eoque ab ea quàm longissimè refugiunt. Haec Aelianus. De hoc eodem animali Athenaeus lib. 5. cap. 15. ex Alexandro Myndio lib. 2. Historiae de Jumentis, sequentia scribit. Nomades, qui sunt in Lybia, animal Gorgonem appellant, ubi gignitur, etiam Catoblepa. Est autem, ut plurimi asserunt, qui ex pelle significant, agrestibus ovibus persimile, ac, ut nonnulli volunt, vitulo: quod talem habere respirationem dicunt, ut omnia quae ei animali obvia fuerint, interimat. Dicunt praeterea, comam id habere, quae ex fronte ad oculos demittatur: quam ubi concutiens ob gravitatem vix tandem aspexerit, illum perimit, qui ab eo visus fuerit. Non ex spiritu quidem, sed ab exhalatione, quae fit, oculorum naturali, citoque mortuum facit. Res autem ita percepta est. Quidam ex iis qui militarunt cum Mario contra Jugurtham, Gorgonem videntes, putantesque esse ovem silvestrem, quia infrà annuebat, tardeque movebatur, in ipsam irruebant, tanquam ensibus quos habebant, interfecturi. At haec perterrita, comam concutiens quae ante oculos jacebat, eos confestim mortuos relinquebat, qui illam insecuti fuerant. Hoc cùm saepius fecissent alii, morerenturque & omnes qui appropinquassent; explicarunt quidam animalis naturam, quam ab incolis didicerant. Postea Fasern edentes, qui laus demnales, plante subeunte peterminus insiste tetenderunt, jaculisque percusserunt, & feram ad ducem accedentes attulerunt. Quam fuisse hujusmodi, & pellis est indicium, & universus Marii exercitus testatur. Pellem hujus animalis misit Romam, & in templo Herculis posuit, ut quo triumphantes duces convivia civibus exhibebant.

---

Kaspar Schott, Phyisica curiosa. Vol. 2. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Physica_curiosa.
