# Technica curiosa 1

Kaspar Schott, Technica curiosa, ANNOTATIO. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kaspar-schott/technica-curiosa/1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kaspar-schott/technica-curiosa/1

CARHT A. S V. Fons Heronis, ad duplam altitudinem projicions aquum. Otissimum est artificium fontis, quem ab Auctore primo Heronis vocant fontem. Hunc descripsimus in Mechanica Hydraulico-prcumatica. Par. 2. Classe 1. Cap. 2. Machina 1. eae ejusque principiis eodem capite varias alias construere Machinulos docuimus. Ex iidem principiis deducta est praecedens Machina. Nunc fontem damus, qui nihil aliud est quàm Haronis fons duplicatus, ideoque ad duplo majorem altitudinem projicit aquam; quàm Heronis fontes simplioes. Sic autem construitur. Fiant duo vasa, AB, & CD, quatuor columellis inter se discriminata. Materia eorum potest esse quaevis, quae ad aquam continendam, & ad ingressum egressumque aëri prohibendum, sit apta. Forma permittitur arbitrio industrii artifitis. Capacitas utriusque sit aequalis, aut certè inferioris CR paulò major, quàm superioris. Ambo sint undique bene clausa, & contra furtivum aëris ingressum atque exitum munita Superius vas AB habeat labrum seu operculum instar conchae nonnihil excavatum. Inferius CD habeat epistomiolum P. II. Vasa haec, & columellae, instruantur tubis quinque, uti Figura monstrat. Duo tubi EO, & FN, incipiant ab operculo perforato; non tamen emineant extra operculum, sed ejus planitiei cavae coaequentur. Tubulus GH, emineat è medio operculi & divaricetur in tres tubulos, strictissima oscula habentes. III. Usus hic est. VAS AB impletur penitus aquâ, pertubum GH, exemptâ priùs parte superiore G. Unde ita construendus est hic tubulus, ut pars superior G eximi queat, ac iterum reponi, ita ut neque aqua, neque aër, nisi per tria oscula, egredi possit. Inferius vas CD manet vacuum; undique tamen bene clausum.

---

Kaspar Schott, Technica curiosa. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Technica_curiosa.
