# Technica curiosa 1000

Kaspar Schott, Technica curiosa, CAPUT. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kaspar-schott/technica-curiosa/1000
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kaspar-schott/technica-curiosa/1000

Septimo, CON, Elohim. Octavo, LON M, Benelohim. Nono, – a, Cherubim. Post hos collocant iidem Hebraeorum Theologi ordinem alium Angelorum, quem EUN Ischim vocant, quod Heroas, Viros fortes, & Beatos sonat. Sunt qui malos quoque, quos Daemones nunc vocamus, in novem gradus distribuant, veluti ipsis novem Angelorum bonorum gradibus adversantes. Sed non lubet immorari. Aliqua de hac de re diximus in Physica Curiosa lib. 1. §. II. De Angelorum nominibus particulatim. Aec de Angelorum nominibus generatim. Nunc de iisdem particulatiùs nonnihil dicamus. Igitur Ut stellis, ita Angelis singulis sua peculiaria esse nomina, Soli DEO nota, dubium nullum esse debet: quorum nulla, nisi divinâ revelatione, nobis nota sunt, in sacris Litteris expressa. Putant nihilominus Hebraeorum Mecubales, seu Cabalistę, esse in hominis potestate, spiritibus nomina imponere, si ad illam girtutem divino quodam munere vocatus, & sacra potestate dignificatus ac sublimatus sit. Quia verò nequit ullâ humanâ voce nomen componi, quod Angelorum naturam exprimat, desumunt illa nomina ut plurimùm ab operibus & effectibus, quos fieri ac sibi concedi ab Angelis volunt. Nomina Angelorum qui praesunt septem Planetis. Hujusmodi nomina varia reperiuntur apud Hebraeorum Scriptores. Septem planetis haec imposuerunt. Saturno Zapkiel, Jovi Zadkiel, Marti Camael, Soli Raphael, Veneri Haniel, Mercurio Michael, Lunae Gabriel. Alii tamen ajunt, quòd praesit Saturno intelligentia nomine Oriphiel, Jovi Zachariel, Marti Zamiel, Soli Michael, Veneri Aniel, Mercurio Raphael, Lunae Gabriel. Hos ajunt esse septem illos Spiritus, qui semper adstant ante faciem DEI, quibus credita est dispositio totius regni iegendere testiuitae aerent, omnia enim sunt) sectilitudine quas.

---

Kaspar Schott, Technica curiosa. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Technica_curiosa.
