# Technica curiosa 1003

Kaspar Schott, Technica curiosa, CAPUT. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kaspar-schott/technica-curiosa/1003
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kaspar-schott/technica-curiosa/1003

Erectâ coeli figurâ ex Astrologorum Genethliacorum doctrina, projiciunt litteras Alphabeti Hebraici (aut etiam aliarum linguarum, ut aliqui volunt) suo numero & ordine, incipientes à gradu ascendentis, & secundùm successionem signorum per singulos gradus complentes totum coeli circulum: tum litteris illis quae ceciderint in loca stellarum, quarum praesidio uti volunt juxta earundem stellarum numerum atque fortitudines, in numorum & ordinem extra notatis, nomen spiritus boni constituunt. Si verò ab initio gradus occidentis contra signorum ordinem dicto modo progrediuntur, nomen spiritus mali eliciunt. Nonnulli Hebraeorum naturam & nomen Genii cujusque hominis sic inquirunt. Cognito gradu ascendentis alicujus nativitatis, coaequatisque caeteris coeli cardinibus; tunc qui planetarum in illis quatuor cardinibus plures habuerit dignitates (quem Arabes Almutez vocant) ipsum priorem notant inter caeteros; & juxta eum secundo loco qui ipsi fuerit in numero dignitatum proximus, & ita per ordinem reliquos eorum qui aliquam in praedictis cardinibus obtinent dignitatem. Hoc ordine habito, inquirunt verum eorum locum & gradum in coelo, incipientesque à gradu ascendentis per singulos gradus secundùm ordinem signorum projiciunt viginti duas Hebraeorum litteras. Tunc quae litterae cadunt in praedictarum stellarum loca, notatae & dispositae juxta ordinem superiùs in stellis inventum, & ritè secundùm Hebraicae linguae rationem combinatae, Genii boni nomen (ut ajunt) constituunt; cui juxta morem aliquod Dei nomen monosyllabum, puta El, vel jah subjungunt. Quòd si projectio litterarum fiat ab angulo occidentis, & contra successionem signorum; tunc litterae quae ceciderint LIIIII 2 Nadir, seu punctum oppositus, supradictatum, sellatum, A quo diximus ordine conjungantur, constituunt nomen mali Genii. Alii Hebraeorum ex quinque hylegiorum locis nomen Genii inquirunt.

---

Kaspar Schott, Technica curiosa. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Technica_curiosa.
