# Technica curiosa 1005

Kaspar Schott, Technica curiosa, CAPUT. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kaspar-schott/technica-curiosa/1005
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kaspar-schott/technica-curiosa/1005

Et quoniam Cabalistae statuunt, omne Angelicum nomen procedere debere ab aliquo nomine DEI primario; ideo ut bonorum Angelorum nomina, hac arte inventa discernant à malorum Angelorum nominibus, solent illi subnectere nomen DEIEl, vel Jah (ut paulò ante etiam dixi) vel On vel Jod. Et quoniam Jah est nomen beneficentiae, & Jod nomen deitatis; idcirco haec duo nomina non nisi Angelorum bonorum nominibus apponuntur Nomen verò El, quod vim & virtutem importat, apponi solet nominibus & bonorum, & malorum. Sciendum autem (ajunt) sumendos esse angulos communes ejusdem planetae, & signi; nisi ingressus sit factus cum nomine mixto, qualia sunt nomina illa de quibus in S. praecedenti, ex coeli dispositione inventae: cum his enim quando ingressus fit in Tabulas, angulus communis sumendus est sub planeta vel signo litterae ingredientis. Putant etiam, sequentes Tabulas adeo extendi posse, ut etiamsi cum nomine stellae, vel officii, vel effectus alicujus desiderati fiat ingressus, eliciatur tamen nomen Angeli boni aut mali, ad illud officium vel effectum deserviens. Imoputant, cum nomine proprio cujusvis hominis ingrediendo, Angelorum nomina extrahi posse sub illo planeta, qui tali personae videatur praeesse, prout ex Phytiognomia, vel ex animi passionibus, inclinatione, professione, fortuna cognitum fuerit, hominem istum vel Martium, vel Saturnium, vel Solarem, vel de alterius stellae natura. Sequuntur Tabulae. TabuLUlll 3 §. VI. Adhuc alius modus Angelos nominandi, à rebus, quibus praeficiuntur, desumptus. Dhuc aliud nominum genus reperitur apud Cabalistas, quibus Angelos appellant, ab ipsis rebus quibus Angeli praesident, aut praesidere creduntur, desumptum.

---

Kaspar Schott, Technica curiosa. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Technica_curiosa.
