Latin
CAPUT XX
Kaspar Schott, Technica curiosa 1012
Unproofread scanNot analysed yet
Haec DEI &Angelorum nomina scribunt in charta membrana munda, variis modis ac ceremoniis, atque è collo velut sacra amuleta, &prophylactica efficacissima suspendunt. Eadem variis ritibus ac ceremoniis pronunciant, prout Auctor Pardes apud P. Kircherum in Oedipo Tom. 2. Classe 4. cap. 10. §. 1. his verbis describit. Praemissa itaque dispositione puritatis corporis &animae, quantum fieri potest maxima, convertes caput tuum versus orientem, non sursum, nec deorsum, sed rectè sedens, opertus vestimentis priùs lotis, candidis, mundissimis, prae omnibus vestimentis exquisitissimis. Caput verò tuum sit coronatum Thephillim (id est, frondalibus) collectis ante solis exortum, vel in ipso tempore quo lux solis mundo oritur. Sint praeterea tibi quinque funiculi linei, in quibus caput tuum requiescere facies. Et incipies pronuntiationem nominis ab ea dictiuncula, quae Cholem signatur, conversus ad medium orientis, &purificata intentione sine speculatione tua, exalta caput tuum, aspiratam litteram paulatim pronuntiando, donec absolveris nomina; capite interim semper erectus. Peracta verò operatione adorabis pronus in terram semel, cavendo ne dividas spiritum N(Aleph) à Spiritu litterae, sive à vocali quae adhaeret τὸ Aleph, nisi aspirata una brevior aut longior fuerit; sed inter litteras nominis, sive recta, sive inversae fuerint, licet tibi ponere duas aspiratas sine pronuntiatione, &non ampliùs; &cùm compleveris omnes ordines, licentia tibi erit ponere aspiratam d (e) solùm, &non ainpliùs. Sed haec in arbitrio manus tuae. Quòd si in pronuntiatione aut ordine erraveris, reverteris ad principium, usquedum perfectè pronuntiaveris omnia: nam pronuntiatio Cholem trahit sursum pronuntiatio Chirik deorsum, adeoque virtutem supremam ad adhaesionem tecum perfiniendam trahit. Pari ratione Sciuek non sursum, &non deorsum, sed medias facies trahit; Tsere verò pronuntiando deflectas caput tuum à sinistra ad dextram; &Kameth pronuntianized by Goo igit. Dis nuntiando, &dextra ad sonstrum.