# Technica curiosa 1013

Kaspar Schott, Technica curiosa, CAPUT XX. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kaspar-schott/technica-curiosa/1013
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kaspar-schott/technica-curiosa/1013

Et postquam omnia compleveris, si videris subitò simulachrum quoddam comparere veluti adoraturum ante te, & si vocem audieris parvam & magnam, & incipias summâ concuti formidine, ita ut non possis amplius illud sustinere; tunc recorderis subitò adorare; & fugere ad filios hominum ne moriaris. Et si nihil compareat, neque vox audiatur; relinque negotium hujusmodi adjurationis, & revertere altera vice repetere eam; scias enim quòd sit in hoc pactum foedus. Haec Auctor Pardes. Quae cujus farinae sint, tu ipse, Lector, vides. ro. CO C

---

Kaspar Schott, Technica curiosa. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Technica_curiosa.
