Latin
ANNOTATIO
Kaspar Schott, Technica curiosa 1020-2
Unproofread scanNot analysed yet
ANNOTATIO. Aec Genebrardus. Agnoscit ergo, &bene, praeter tres Cabala species, Geometriam, Noteriacon, &Themuram, (quas nos suprà cap. 3. appellavimus Gematriam, Notariacam, &Themuram) aliam, quae sit Legis scriptae pura interpres, contineatque simplices Synagoga traditiones, consuetudines, ritus, majorum explanationes. An autem tres nominata illae species, aut quatenus reprobanda sint, ex dicendis constabit. o) e CAPUT Judicium &Crisis Sixti Senensis de Cabala. CIxtus Senensis, doctus ex illustrissimo Praedicatorum Ordine Theologus, lib. 2. Bibliothecae fanctae, verbo Esdras, cùm dixisset, ex decreto sanctae Romanae Inquisitionis omnes libros ad Kabalam pertinentes, fuisse damnatos, ut statuat de quibus libris damnatio illa sit intelligenda, duplicem statuit Kabalam (ut suprà etiam cap. 3. §. 2. diximus) alteram veram ac piam, alteram falsam ac impiam. Veram ac piam appellat illam, quae arcana sacrae Legis mysteria iuxta anagogem elucidat, &hanc in lib. 3. ejusdem Operis ostendit necessariam esse ad divinae Scripturae interpretationem, ut ex ipso videbimus. Et hanc ait nunquam ab Ecclesia damnatam.