# Technica curiosa 1020

Kaspar Schott, Technica curiosa, CAPUT XXIII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kaspar-schott/technica-curiosa/1020
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kaspar-schott/technica-curiosa/1020

Praeter istiusmodi ineptias continet multa impia, & ex omni haeresum furfure conflata. Constituit decem Sephiroth, sive numerationes, pro suo fundamento; quas sive statuerit esscessentiam DEI, sive aliquid aliud extra DEI essentiam, impit introductas ex eo patet, quòd in DEO numerum & multitudinem realem ponant. Tale erat negotium, vel potiùs otium Marini, & Colorbasii discipulorum Vnlentini, qui cuncta suae religionis mysteria è litteris Alphabeti Graeci probare conati sunt. Irenaeus lib. I. cap. 9. & 10. Reuchlinum Capnionem tribus libris harum nugarum gustum mundo praebuisse sine refutatione, & Picum Mirandulanum se earum patronum constituisse, equidem miror. Neque enim ea est Cabbala ab eruditio Patribus laudata, quae partim nistorica est, partim So 712 NAN(thora bechal pe) nominatur, id est, lex ore percepta. Haec enim legis Scripta pura est Interpres, & simplices synagogae traditiones, consuetudines, ritus, majorum explanationes continet; quarum fragmenta nonnunquam suppeditant Talmud Derasim &c. Sed de hoc aliàs.

---

Kaspar Schott, Technica curiosa. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Technica_curiosa.
