# Technica curiosa 1021

Kaspar Schott, Technica curiosa, ANNOTATIO. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kaspar-schott/technica-curiosa/1021
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kaspar-schott/technica-curiosa/1021

Falsam ac impiam ait esse ementitum quoddam Judaica traditionis genam, quod improbi quidam Judaei à Moyse ex Papribus usque ad ipsos emanasse dicunt, innumeris vanitatibus ac falsitatibus refertum, nihil aut parum à Necromantia distansa explicat enim secreta quaedam Dei nomina, ipsorumque virtutes occultas; quibus ad ligandos daemones, & ad praestigia facienda Necromuntici nonnulli apud Judaeos utuntur, asserentes Christum nostrum hujus artis ope omnia suo miracula edidisse. Et hoc superstitionis genus. Kabalam impropriè appellatum, Ecclesiam meritò damnasse asserit. Haec Sixtus citato libro 2. Libro verò 3. agens de Elementaria expositione sacrae Scripturę, ait, Elementariam explanationem esse eam, quae circa significationem simplicium elementorum sive litterarum versatur. Cùm autem litterae duo potissimùm significent, scilicet partes syllabarum individuas, & notas numerorum indices; ait explanationem illam necessariò in duos dividi modos. Primum Elementariae explanationis modum ait esse, qui ex resolutione elementorum cujusque dictionis, & rursus ex nova diversaque eorundem elementorum connexione, multiplices sensus, tam historicos, quàm mysticos ex sacris Scripturis deducit.

---

Kaspar Schott, Technica curiosa. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Technica_curiosa.
