# Technica curiosa 1022

Kaspar Schott, Technica curiosa, ANNOTATIO. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kaspar-schott/technica-curiosa/1022
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kaspar-schott/technica-curiosa/1022

Et hunc modum secari in duas partes, nempe Resolutoriam, & ComponenNunnnn 3 ponentem stellures suum est in quia singulae literat, singulis dictiones significant, & singulae per singulas dictiones exponuntur: idcirco autem Resolutoriam appellari, quia tota in resolutione elementorum versatur, dum litteras cujuslibet propositae dictionis alteram ab altera divellit, ac separat, & ex unaquaque littera dictiones quasdam extrahit ab eadem littera incipientes, quae mysteria in tota illius dictionis medulla recondita patefaciant. Hanc nos suprà cap. 8. vocavimus Notariacam, & fusè allatis exemplis explicavimus. Componentem ait esse, quae illa eadem ejusdem dictionis elementa, priùs dissita ac disjuncta, iterum novo ordine transponens, & alterum pro altero variatâ sede reponens, connectit, & novas componit ex eis syllabas, voces, orationis partes, & sermonis formulas, quarum auxilio diversorum sensuum intelligentias, & secretissima arcana reserantur. Hanc nos suprà cap. 7. appellavimus primum modum Gematriae, & cap. 9. Themuram. Secundum elementariae explanationis modum vocat Arithmeticam, & in eo consistere ait, quòd laboret in investigandis significationibus numerorum, quos litterae in dictionibus & syllabis positae repraesentant. Utrumque modum illustrat Sixtus multis exemplis, ex sanctis Patribus, Interpretibus Scripturae, aliisque viris doctis allatis, tam juxta textum Scripturae Hebraicum, quàm Graecum. His autem explicatis, Circa primum dictae explanationis modum haec subjungit: Sunt qui universum hoc expositionis genus explodant, tanquam rem ludicram ac fortuitam: & rursus alii, qui illud superstitiosè admirentur, & usque in coelum tollant. Quarum opinionum extremitatem ipse non approbans, arbitror primùm non omninò inventionem hujusmodi fore contemnendam; tum quia magnos, ut jam ostendi, habeat haec sententia auctores, tùm quòd multa sint in sacris litteris, quae sine eo mysticè explicari non possint &c. & post nonnulla: Verùm ut eos non damno, qui moderatè & aptè hac suis locis interdum accommodant; ita eos non laudo, qui eadem nimis anxiè, & inutili ac prorsus inani labore prosequuntur: cùm me non praetereat, ex hoc fonte zed by Google iti: Dic Fonte cum arcus. Valenae morum & Gnosticorum in sent eum, aut et frenaeus, & Epiphanius, uterque in primo adversus haereses libro ostendunt, omnem divinam Scripturam juxta hanc elementorum discussionem examinantes, inaudita novarum haerescon portenta invulgarunt.

---

Kaspar Schott, Technica curiosa. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Technica_curiosa.
