# Technica curiosa 1023-2

Kaspar Schott, Technica curiosa, ANNOTATIO. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kaspar-schott/technica-curiosa/1023-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kaspar-schott/technica-curiosa/1023-2

ANNOTATIO. NEque hic auctor ergo damnat universam Cabalam, sed solùm superstitiosam & impiam, ob malos fines, propter quos adhibetur ab aliquibus; aut ob errores, superstitiones, mendacia, quibus ab aliquibus foedata est. Quae autem de Gematria, Notariaca, & Themura dicit, nostrae ac verae sententia omnino congruunt, ut infrà videbimus. CAPUT XXV Judicium & Crisis Benedicti Pererii de Cabala. Benedictus Pererius, Valentinus, vir è Societate nostra notissimae doctrinae, quam multis à se scriptis Libris mundo manifestavit, lib. 1. de Magia, cap. 10. quod De magia Cabalistica inscribit, haec enuntiat de Cabala, universim, & nullâ distinctione praemissa, sumpta.

---

Kaspar Schott, Technica curiosa. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Technica_curiosa.
