# Technica curiosa 1028

Kaspar Schott, Technica curiosa, CAPUT XXVI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kaspar-schott/technica-curiosa/1028
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kaspar-schott/technica-curiosa/1028

Eius s und sonden gectant) à Deo profecta, ad vita perfectionem, ad hominum salutem, ad Dei cultum, ad intelligentiae veritatem conduceret; profectò Spiritus ille veritatis, qui repudiata Synagoga venit nos docere omnem veritatem, hancusque in haec postrema tempora, suam non celasset Ecclesiam: quae profectò omnia novit, quae sunt DEI, cujus benedictio, baptismus, caeteraque salutis Sacramenta revelata & perfecta sunt in omni lingua. Vnicujusque enim lingua par est & eadem virtus, modò par sit & eadem pietas: nec est aliud nomen in coelis, nec in terra in quo oporteat nos salvos fieri, & in quo operemur virtutem, praeter unum nomen JESU, in quo recapitulantur & continentur omnia. Hinc Judaei in divinis nominibus peritissimi, parum aut nihil post Christum operari possunt, sicut prisci illorum Patres. Quòd autem experimur, & videmus, hujus artis (ut vocant) revolutionibus saepe miras magnorum mysteriorum è sacris Litteris extorqueri sententias, totum hoc nihil aliud est quàm lusus quidam allegoriarum, quas otiosi homines, in singulis litteris, & punctis, & numeris occupati (quod haec lingua, & scribendi ritus facilè patiuntur) pro eorum arbitrio fingunt atque refingunt. Quae et si nonnunquam magna sonent mysteria, nihil tamen probare, nec evincere queunt: quin juxta verba Gregorii equidem facilitate contemnere liceat, qua asseruntur. Confinxit simili artificio pleraque Rabanus monachus, sed latinis characteribus & versibus, insertis variis imaginibus; qui quaquaversus lecti, per quaelibet superficies ac imaginum lineamenta, sacrum aliquod denuntiant mysterium, depictae illic historiae repraesentativum. Quae etiam ex profanis litteris extorqueri posse, nemo ignorat, qui Valeriae Probae ex Virgilii carminibus compositos de Christo centones legerit. Qua omnia, & ejusmodi, sunt speculationes otiosorum hominum. Quod autem ad miraculorum operationem attinet, neminem vestrum puto tam stolidae cervicis, qui de iis credat aliquam haberi artem, vel scientiam. Est itaque nihil aliud haec Judaeorum Cabala, quàm perniciosissima quaedam superstitio, quâ verba, & nomina, & litteras, sparsim Google d by samen eine pere positas, per an bene semel genus, in lanum, etiam. ferunt; & alterum ex altero facientes, solvunt membra veritatis; sermones, inductiones, & parabolas hinc inde ex propriis fictionibus construentes, aptare illis volunt eloquia DEI, infamantes Scripturas, & dicentes sua figmenta ex illis constare: calumniantur legem DEI, & per impudenter extortas supputationes dictionum, syllabarum, litterarum, numerorum, tentant violentas & blasphemas perfidiae suae inferre probationes.

---

Kaspar Schott, Technica curiosa. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Technica_curiosa.
