Latin
CAPUT XXVI
Kaspar Schott, Technica curiosa 1029
Unproofread scanNot analysed yet
Praeterea iis nugis inflati, ineffabilia DEImysteria, &quae sunt supra Scripturam arcana sese invenire &scire jactant, per quae etiam prophetare, &virtutes ac miracula se perficere, sine rubore, magnaque audacia mentiri non erubescunt, &c. Haec &alia nonnulla Agrippa loc. cit. Idem tamen in Libello de triplici ratione cognoscendi DEUM, cap. 4. fatetur, constare ex sententiis Hebraeorum Magistorum, Christianorumque Doctorum, Moysi praeter Legem illam, quam DEUS dedit illi in monte Syna, quamque ille quinque libris scriptam reliquit, revelatam quoque fuisse ab ipso DEO veram Legis expositionem, cum manifestatione omnium mysteriorum &secretorum, quae sub Legis cortice &rudi facie verborum continentur; hancque ultimam scientiam non scripsisse, sed solum septuaginta sapientibus communicasse vivâ voce, praecepisseque ut quisque eorum eandem ordine perpetuo suis successoribus vivâ voce revelaret. Et ob hanc vivae vocis successivam traditionem dictam illam fuisse Cabalam. Hanc autem Cabalam, post restitutionem Judaeorum à Babylonica captivitate, per Cyrum regem Persarum, &restaurato templo sub Zorobabel per Esdram, primùm scriptis mandatam fuisse, &in septuaginta volumina redactam, uti narravimus suprà cap. 3. Addit, eam continere ineffabilem de super substantiali Deitate Theologiam; exactam de Angelis Metaphysicam; firmissimam de Mundo corporeo, rebusque naturalibus Philosophiam. Agnoscit ergo veram aliquam atque legitimam Cabalam. ANO00OOO 3