# Technica curiosa 1031

Kaspar Schott, Technica curiosa, ANNOTATIO. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kaspar-schott/technica-curiosa/1031
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kaspar-schott/technica-curiosa/1031

Servata fuit haec verbalis traditio ac receptio illius legis ac doctrinae, usque ad reditum Judaeorum è captivitate Babylonica; quando eam Esdras cum concilio magno septuaginta Seniorum in septuaginta libros, juxta Seniorum numerum, optimo consilio congessit. Addidimus, in hac sententia esse non solùm Rabbinos plurimos, & antiquissimos ut sunt Rabbi Eleazar, Rabbi Moyses Aegyptius, Rabbi Simeon Benlagis, Rabbi Ismael, Rabbi Jodan, Rabbi Nachinam, aliique quos refert Picus, & Serarius; sed etiam nonnullos ex antiquis Patribus, quos ibi citavimus, allato etiam loco ex cap. 14. libri 4. Esdrae. Haec autem Cabala utique optima & laudatissima est. Quid enim (inquit Serarius in cap. 10. Josue quaest. 2.) vel DEUS, vel sancti isti traderent vel acciperent, nisi optimum & laudatissimum? Eadem est sententia Sixti Senensis lib. 2. Biblioth. loco citato à nobis cap. 24. Jansenii in Concord. Evangel. cap. 146. Joannis Pici Mirandulani in Apolog. quaest. 5. Maximiliani Sandaei lib. 2. Theol. Myst. Comment. 15. Reuchlini, Riccii, Galatini, Joannis Bonfrerii in Prolegom. Sacrae Scripturae cap. 21. Sect. 2. & aliorum passim. Certum ergo est, hanc Cabalam non fuisse ab Inquisitoribus Romanis prohibitam Fuit porrò hoc genus Cabalae Catholicis ferè (si paucos ex antiquis suprà cap. 2. citatis excipias) incognitum, usque ad tempopora Joannis Pici jam citati, viri sanè pii, & docti, qui primus praecedenti saeculo repertis apud Judaeos, & magno pretio comparatis illius antiquioris Cabalae libris, Latinis auribus specimen aliquod donare conatus est, teste Reuchlino, Riccio, Galatino lib. I. cap. 6. Rhodigino lib. 10. cap. 1. Petro Gregorio lib. 12, Reipubl. cap. 5. & aliis passim. Quod & ipse Picus de seipso enuntiat loc. cit. Idem Cabala vera non arctatur ad sensum anagogicum Scripturae. Cabalistica interpretatio Scriptura obscura Cabala Gematriae, Notariaca, & Themura sunt indifferantes. ilem flectus loc. cite ait, indiculis ea basistantum sibilianus ausis. crum & catholicum contineri, eosque libros esse aptissimos ad convincendam Judaeorum pervicaciam, fideique nostrae dogmata contra ipsos stabilienda. Ex iis excerpsit multas Conclusiones, obscuras illas quidem, & aenigmatibus similes, veras tamen & catholicas: quas interpretatur fusè & doctè Archangelus de Burgonovo Minorita. Ex quibus conclusionibus deducit P. Joannes Bonfrerius loc. cit.

---

Kaspar Schott, Technica curiosa. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Technica_curiosa.
