Latin
ANNOTATIO
Kaspar Schott, Technica curiosa 1032
Unproofread scanNot analysed yet
Primò, non bene arctari à Pico, Galatino, &aliis, eam Cabalam ad solum sensum anagogicum Scripturae, sed extendi etiam ad allegoricum. Si enim, inquit, verum est, Moysi revelata fuisse omnia Legis secreta &mysteria; quis neget, ea quae ad allegoricum sensum pertinent, &Christum, ejus passionem, Eucharistiam. Sacramenta alia in Veteri Lege adumbrarunt, eum agnovisse? Lege ipsum Bonfrerium. Deducit Secundò, plurimùm differre modum tradendi mysticos sensus in Cabala, ab eo quem servant Patres &Catholici in tradendis istis sensibus mysticis: hi enim apertis verbis rem explicant, illi obscuris sententiis, &quasi aenigmatibus, eam involvunt, adeo ut qui Cabalam illam nescit, etiamsi legat Legis interpretationem cabalisticè factam, eam tamen non intelligat, quia ignorat, quid sibi velint symbola illa quibus res involvunt.