# Technica curiosa 1032

Kaspar Schott, Technica curiosa, ANNOTATIO. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kaspar-schott/technica-curiosa/1032
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kaspar-schott/technica-curiosa/1032

Primò, non bene arctari à Pico, Galatino, & aliis, eam Cabalam ad solum sensum anagogicum Scripturae, sed extendi etiam ad allegoricum. Si enim, inquit, verum est, Moysi revelata fuisse omnia Legis secreta & mysteria; quis neget, ea quae ad allegoricum sensum pertinent, & Christum, ejus passionem, Eucharistiam. Sacramenta alia in Veteri Lege adumbrarunt, eum agnovisse? Lege ipsum Bonfrerium. Deducit Secundò, plurimùm differre modum tradendi mysticos sensus in Cabala, ab eo quem servant Patres & Catholici in tradendis istis sensibus mysticis: hi enim apertis verbis rem explicant, illi obscuris sententiis, & quasi aenigmatibus, eam involvunt, adeo ut qui Cabalam illam nescit, etiamsi legat Legis interpretationem cabalisticè factam, eam tamen non intelligat, quia ignorat, quid sibi velint symbola illa quibus res involvunt.

---

Kaspar Schott, Technica curiosa. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Technica_curiosa.
