# Technica curiosa 1033

Kaspar Schott, Technica curiosa, COROLLARIUM. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kaspar-schott/technica-curiosa/1033
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kaspar-schott/technica-curiosa/1033

Haec autem Cabala, si ad sacram Scripturam interpretandam, vel ejus mysteria rimanda adhibetur, non potest universim rejici, quandoquidem & Scriptura, & Sancti Patres eâ utuntur, & nobis occasionem dant ut illa mysteria rimemur, ut patet ex allatis, citato loco exemplis. Indifferens ergo est secundùm se, & potest ratione objecti ac materiae usurpari benè, & malè. Si quis enim è Scriptura sacra exprimat illo artificio pias sententias; laudem meretur: si impias, haereticas, blasphemas; vituperium. Quare non videtur haec Cabala prohibita fuisse ab Ecclesia, cùm & Sancti Patres eam fuerint usi, ut citatis locis vidimus; & nos piè ac laudabiliter eâ uti possimus. Saltem usus ejus non est prohibitus, sed abusus. Excedit ergo judicium Genebrardi citati cap. 23. circa hanc Cabalam. Tametsi enim verum sit in ea plurimùm esse vanitatis, eaque, prout nunc à Judaeis plerisque usurpatur, inepta, vana, stulta ars vocari possit; universim tamen ita non est appellanda, nisi & Scripturam, & Sanctos Patres damnare velimus. Nostrae Assertioni adstipulantur sequentes Sixtus Senensis lib. 3. Biblioth. citato suprà cap. 24. ait, se non damnare eos qui moderatè & aptè illam utuntur. Nicolaus Serarius in cap. 10. Josue quaest. 2. num. 8. in fine ait, esse istius generis Cabalaea, non quidem sacra, certa, necessaria; bella tamen, & ingenii solertiaeque plena. P. Theophylus Raynaudus in Erotematis de libris bonis & malis, Partitione I. Erotem. 13. postquàm retulisset multa exempla hujus Cabalae, concludit in fine, manifestè ex iis monstrari, nogotiationes aliquas Cabalisticas posse vitio carere, nec libros quos vis Cabalisticos posse suffixioni vatere. Nobiscum sentis etiam Bonfrerius loc. cit. ASSERPPPPPP Cabalae Gematricae, Notariacae, Themura artificium non est solidum pro Scriptura interpreta tione. Alabastri expositio Scriptura Cabalistica notatur.

---

Kaspar Schott, Technica curiosa. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Technica_curiosa.
