Latin
ASSERTIO
Kaspar Schott, Technica curiosa 1035
Unproofread scanNot analysed yet
ea e vocibus Hebraica, vel vocum divisionibus obtorto collo velle extundere? Quid quòd idem Auctor ita somnia Pharaonis, pincernae, pistoris, Nabuchodonosoris explicet, quasi in vocibus res ipsa significata contineretur; quasi nimirum Pharao istique alii Hebraicos apices &idioma calluerint, vel somnia ipsa non de rerum significatarum symbolis, sed de vocibus &apicibus fuerint? Miror sanè alicui has nugas posse allubescere, quae non nisi cum temporis jactura, taedio, nausea legi posse videantur. Hactenus Bonfrerius Joannes Morinus ostendit exemplis, lubricum esse usum Gematriae, &bifrontem ad bonum &malum. Inter alia est, quòd Cabalistae Gematrici ex nomine DEI TV cadai, faciunt TU, id est, daemon. P. Athanasius Kircherus in Oedipo Tom. 2. Classe 4. c. 1. postquam de dictae Cabalae tribus speciebus egisset, &multa earum exempla adduxisset, ita concludit: Vana itaque est omnis hujus Cabalae pars, &tam in bonum, quàm malum, consonum, &dissenum sensum pro libitu investigatoris detorqueri potest. Sensum enim, quem Cabalistae ad divinitatis mysteria detorquent, cur alius quispiam pari pacto ad vana, futilia, &dissona sacris litteris non detorquere possit, non video. Sed rem paucis exemplis declaremus.