Latin
ASSERTIO IV
Kaspar Schott, Technica curiosa 1036
Unproofread scanNot analysed yet
Alio modo lit tera istae intelligi possunt (aliter scilicet dispositae) VNER, in primo mense Thieri creatus est mundus, Aliter, TN, duas creavit; quia creavit duas leges, scriptam, &oralem. Aliter, SA E coluit Sabbathum; veluti diceret quòd propter meritum &honorem Sabbathi creatus est mundus. Aliter, URIa, foedus ignis; quia propter foedus, quod est circumcisio, &propter ignem, quod est lex, facta est gehenna. Aliam adhuc divisionem ejusdem nominis, seu methates in litterarum habet, quam omitto. Sed quis non videt, anagrammaticam hanc considerationem esse merum Rabbini istius commentum, cùm multa alia vocabula per earundem litterarum metathesin effingi queant, quae sensum prorsus contrarium, imo &absonum efficiant? Circa verba illa, quae scripsit manus Angelica in convivio BalAngelica scriptura in thasaris Chaldaeorum Regis (de quibus supra cap. 10. §. 2.) quae in conbibio Re Hebraeo textu sunt, Mene, Thekel, Phares; in Chaldaico verò, gis BalthaMene, Tekel, Vpharsin, mira fingunt per Gematriae artificium. saris. Rabbi Jochanan censet, ea litteris unicujusque dictionis contrario modo digestis fuisse exarata, sic, Anam, Anam, Lachath, Nisrephu, ad dissimulandam Scripturam, ne à Chaldaeis legeretur. Rabbi Samuel ait, Angelum dictionem longam TO Vpharsin, divisisse in duas, O Vphar Sin, ut omnes dictiones triliterae essent; deinde omnes primas litteras harum dictionum, I NONID POI, Mene, Mene, Tekel, Vphar Sin, in hanc unam dictionem conjunxisse, DMD, manithus; postea omnes secundas in hanc, BD nancephi; denique omnes ultimas in hanc, N, alran. Alii alia fingunt. Rabbi Ase litteras invertit alio modo, &varias dictiones barbaras confingit: mediam enim litteram primo loco collocat, primam secundo, tertiam suo loco retinet „in dictione vero PD, NERII moves praeter va, quam loco secundo collocat: inde consurgunt hae voces, jo) NDINO Nema, Nema, Kethal, Phursin. At Rabbinus Rabcenset, pro illis verbis quae in Chaldaeo sunt, Mene, Mene, Tekel, Vpharsin, scriptum fuisse arcanè &per cifram, Jateth, Jateth, Adec, phugchamet. Sed haec quoque esse mera figmenta Rabbinica, patet ex tanta Auctorum dissonantia. Probabilius est, verba illa fuisse scripta ab Angelo charactere Hebraico antiquo, sive Samaritano, ideoque Chaldaeos, qui Assyrio, seu Hebraico Esdraeo utebantur, ea legere non potuisse. Plura in hanc rem vide apud Joannem Morinum, &Eusebium Nierembergium lib. 5. de origine sacrae script.