# Technica curiosa 1037

Kaspar Schott, Technica curiosa, ASSERTIO IV. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kaspar-schott/technica-curiosa/1037
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kaspar-schott/technica-curiosa/1037

ASSERTIO IV. Secundi modi Gematriae usus in Scripturae sacra explicatione fallax est. Atetur hoc etiam Aben Ezra apud Nierembergium lib. 5. cap. Gematriae L 13. de origine sacrae Scripturae, ubi sic loquitur Aben Ezra: secundi modi usus salScriptura non loquitur Gematricè; nam facilè posset quilibet pro lax in Scriarbitrio quodvis nomen educere, sive in bonam, sive in malam parptura expotem; sed tantùm verba intelligenda sunt ut sonant. Scitè idem sitione. comparat ejuscemodi Interpretes noctuis, eò quòd in litteralis sensus splendore caeci sint, & in mysteriorum tenebris perspicaces videri gestiant. Errores autem manifestos contra sacram Scripturam aliquando committi ejuscemodi usu Gematriae, ostendit exemplum apud Rabbi Salamonem Jarki in cap. 14. Genes. v. 14. ubi dicitur, Abraham vernaculos suos trecentos decem & octo in praelium armâsse; citatus autem Rabinus ait, Majores docuisse, Eliezerem Abrahae solum adfuisse, eò quòd vocabuli VX Eliezer litterae per Gematriam numero 318. aequivaleant. Elias Levita quoque (ut etiam notavimus suprà cap. 7. citato §. 2. in Exemplo III. ) explicans in Thisbi, cur DEUS à Rabbinis appelletur LIO, Makom, id est, Locus, hanc rationem adfert, quòd PPPPPP 3 inde intere eum non esse se quam vocis t, conficiant 186. Sed ut calculus sibi constet, accipiunt posterioris vocabuli litterarum numeros non simplices, sed quadrata eorum; quo modo Jed valet 100. He, 25. Van. 36. He, 25. Summa omnium Solent etiam Cabalistae, ut epilogismos suos colligant, & intentum probent, numeros aliquando duplicare, vel triplicare; aliquando aggregato numerum litterarum dictionis addere vel demere; aliquando non simplicium litterarum numerum, sed litteras, ut in Alphabeto scribuntur, conjungere; in omnem se partem vertere, ut quod semel conceperunt, tandem confirment. Exempla vide apud Nierembergium lib. 5. cap. 13. de origine sacrae Scripturae.

---

Kaspar Schott, Technica curiosa. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Technica_curiosa.
