Latin
ASSERTIO V
Kaspar Schott, Technica curiosa 1038
Unproofread scanNot analysed yet
ASSERTIO V. Notariacae usus in explicatione sacrae Scripturae est incertus, &fortuitus. Am eadem littera potest accommodari ab ingenioso, ut significet plures voces, non tantùm in Hebraica, sed etiam in Graeca &Latina lingua, ut patet ex exemplis nonnullis suprâ cap. Unde si non falsum, salteno incertum &anceps est, an quatuor litterae verbi E in exemplo 3. capitis 8. §. 1. significent Romanos, Babylonios, Jones, &Medos: cur enim non Rabbinos, Bactrianos, Idumaeos, &Moabitas? Cur non alios? Cur multos quatuor nationum, &non plurium, aut pauciorum? Interpretatio quoque litterarum vocis Hebraicae Nimrezeth, de qua in Exemplo 1. citati capitis &S. est utique figmentum Rabbinicum. Nam docti deducunt illam vocem à radice Marath, quod significat forte, vehemens, violentum. Quare Pagninus in Thesauro vertit, Maledictione valde forti; in Bibliis autem, vehementi; Regia vertunt, roborata; Tigurina, acerbissima; Septuaginta, acerbas alii aliter. Quae omnia complectitur, noster Interpres, dicendo maledictione pessima. Constat. etiam ex Scriptura lib. lib. 1. Regumen, is quibus verbis bene male dilatenue Bandidis. dixit enim: Egredere, egredere vir sanguinum, &vir Belial.