# Technica curiosa 1038

Kaspar Schott, Technica curiosa, ASSERTIO V. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kaspar-schott/technica-curiosa/1038
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kaspar-schott/technica-curiosa/1038

ASSERTIO V. Notariacae usus in explicatione sacrae Scripturae est incertus, & fortuitus. Am eadem littera potest accommodari ab ingenioso, ut significet plures voces, non tantùm in Hebraica, sed etiam in Graeca & Latina lingua, ut patet ex exemplis nonnullis suprâ cap. Unde si non falsum, salteno incertum & anceps est, an quatuor litterae verbi E in exemplo 3. capitis 8. §. 1. significent Romanos, Babylonios, Jones, & Medos: cur enim non Rabbinos, Bactrianos, Idumaeos, & Moabitas? Cur non alios? Cur multos quatuor nationum, & non plurium, aut pauciorum? Interpretatio quoque litterarum vocis Hebraicae Nimrezeth, de qua in Exemplo 1. citati capitis & S. est utique figmentum Rabbinicum. Nam docti deducunt illam vocem à radice Marath, quod significat forte, vehemens, violentum. Quare Pagninus in Thesauro vertit, Maledictione valde forti; in Bibliis autem, vehementi; Regia vertunt, roborata; Tigurina, acerbissima; Septuaginta, acerbas alii aliter. Quae omnia complectitur, noster Interpres, dicendo maledictione pessima. Constat. etiam ex Scriptura lib. lib. 1. Regumen, is quibus verbis bene male dilatenue Bandidis. dixit enim: Egredere, egredere vir sanguinum, & vir Belial.

---

Kaspar Schott, Technica curiosa. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Technica_curiosa.
