Latin
ASSERTIO VII
Kaspar Schott, Technica curiosa 1040-2
Unproofread scanNot analysed yet
est, quàm (ut loquitur Sixtus Senensis lib. 2. Biblioth.) ementitum quoddam Judaicae traditionis genus, quod improbi quidam Judaei à Moyse ex Patribus usque ad ipsos emanasse dicunt, innumeris vanitatibus &falsitatibus refertum, nihil, aut parum à Necromantia distans. Explicat enim mirabili, ac ferè ridiculo modo, secreta DEI nomina, ipsarumque virtutes occultas, quibus ad ligandos daemones, &ad praestigia facienda Necromantici nonnulli apud Judaeos utuntur; asserentes Christum hujus artis ope omnia sua miracula edisse.