# Technica curiosa 1040-2

Kaspar Schott, Technica curiosa, ASSERTIO VII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kaspar-schott/technica-curiosa/1040-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kaspar-schott/technica-curiosa/1040-2

est, quàm (ut loquitur Sixtus Senensis lib. 2. Biblioth.) ementitum quoddam Judaicae traditionis genus, quod improbi quidam Judaei à Moyse ex Patribus usque ad ipsos emanasse dicunt, innumeris vanitatibus & falsitatibus refertum, nihil, aut parum à Necromantia distans. Explicat enim mirabili, ac ferè ridiculo modo, secreta DEI nomina, ipsarumque virtutes occultas, quibus ad ligandos daemones, & ad praestigia facienda Necromantici nonnulli apud Judaeos utuntur; asserentes Christum hujus artis ope omnia sua miracula edisse.

---

Kaspar Schott, Technica curiosa. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Technica_curiosa.
