# Technica curiosa 1042

Kaspar Schott, Technica curiosa, ASSERTIO IX. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kaspar-schott/technica-curiosa/1042
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kaspar-schott/technica-curiosa/1042

ASSERTIO IX. Cabala Beresith prout nunc à Cabalistis traditur non est vera Mosaica & Esdraa. CCatet enim adhuc pluribus vanitatibus, superstitionibus, impieVtatibus, utens nominibus DEI & Angelorum confictis tanquam amuletis, & periaptis mirae efficaciae, & immiscens inanes Astrologorum persuasiones, ac ceremonias prorsus ridiculas, aliasque ineptias intolerabiles, ut in superioribus ex parte tantùm vidimus: piguit enim plures istiusmodi Cabalae ineptias referre. Huic Cabalae maximè quadrant quae tam acerbè contra omnem scribunt Genebrardus, Sixtus Senensis, Pererius, Agrippa, & alii. Quadrant & illa quae habet Scaliger Exercit. 355, ubi ait: Mauritaniae Tingitanae Magi eâ videntur uti scientiâ, quae à Judais Cabala nuncupatur, ab ipsis Zairagia. Cujus praescriptionibus verissima respondendo, summam Prophetarum opinionem etiam apud Sapientes consequuntur. Caeterum haud ex divinis nominibus, sed ex quadam, quae litterarum complexu conflatur, coordinatione. quasi miscellam Planetarum, Lunae mansionum, signorum situm, motus, solitudines, discessus, dissidia, & consensiones notant; & tum alia, tum anni universi commoda, atque incommoda denuntiant ex tempestatibus. Rectè ergo P. At hanasius Kircherus tum passim in toto suo de Cabala tractatu, tum maximè in fine, contra eam pronuntiat, dicens, si pauca excipias, meritò totius iniquitatis officinam censeri debere ab omnibus iis, qui similia rectae rationis trutina ponderare solent. Meritò idem ibidem asserit, vana & impia esse omnia Cabalistarum, quae de divinis Angelorumque nominibus confingunt, deliramenta; vana varia illa amuletorum ex iis composita portenta, utpote unicum innumerarum superstitionum fontem & originem. Vnde (subdit idem) non immeritò ab Ecclesiâ veluti execranda proscribitur, à sapientibus exploditur, & cum sortilegis artibus connumeratur, eumque inter illas meritò locum habet, quem Magiae superstitiones, reliquarumque damnatarum artium monumenta. ASSERGoogle

---

Kaspar Schott, Technica curiosa. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Technica_curiosa.
