Latin
CAPUT VII
Kaspar Schott, Technica curiosa 105
Unproofread scanNot analysed yet
Dost exhibitum hoc, ac litteris jam mandatum Experimentum, comparavit Auctor instrumenta quaedam hyalina, seu vitrea, quibus idem denuo accuratiùs institueret, magisque praecisè addisceret, quantum aër dilatari posset, quàm ex praecedenti didicerat Experimento, in quo vesica angustior fuerat, quàm ut aëri spatium ad maximam suam extensionem requisitum conceden Primò itaque tubum vitreum, in cylindri modum efforma, Aëris elastica vis tam, cujus unus terminus erat apertus, alter verò hermeticè clau aliter exasis in vitream bullam exiguam desinebat, accepit. Hujus tubi minatur. xtremitas aperta quartam latitudinis pollicaris partem diametraliter continebat, itaque inflexus erat, ac duplicatus, ut tametsi, bipedalem longitudinem, si explicatus atque distentus fuisset; adaequasset, Aecipienti tamen exiguo, nè pedem quidem alto, includi potuisset. Casu tamen, seu ex infortunio, inter refrigetandum dissiluit, nec nisi frustum unum, rectum, septem digito, rum longitudinem non superans, praedictâ bullâ vitrea exigua instructum, mansit integrum; quo &usus fuit ad Experimentum, sumendum. cat. Huic tubuli lateri uni externo secundùm longitudinem affixit segmentum strictum pergamenae chartae in viginti sex aequales gradus, lineolis distinctos, &rithmeticis characteribus notatos, ut ex iis, quousque inclusus aër dilatatus sese extenderet, disceretur. Hoc facto, tubulum aquâ implevit ferè ad summum, relicto exiguo spatiolo aëre pleno. Deinde in vertit tubulum, &,aëri antea relicto transitum permisit, ut ad bullam vitream memoratam ascenderet. Qui transitus atque ascensus quoniam paulatim fiebat, occasionem praebuit observandi quantò aut plus, aut minùs, quàm unum è viginti sex gradibus in pergamena charta notatis occuparet. Hac ratione post factum unum alterumvè conatum, unam aëris bullam, quae graduum dictorum, uni aequalis apparebat, ad fastigium usque tubuli, hoc est, ad vitream bullam perduxis. Demum aperto tubi termino in phialam exiguam, cuius ima pars aqua operiebatur, semipollicem. plùs plituminaturalis, polio, pilulius cum albo in einiguum seclusis. Recipientem, &antliam agitavit. Eventus fuit, quòd bulla aërea paulatim fuerit dilatata, paucisque exuctionibus factis ad superficiem aquae subjacentis pervenit.