Latin
CAPUT XII
Kaspar Schott, Technica curiosa 115
Unproofread scanNot analysed yet
Et tametsi cylindri valvulam, &epistomii foramen, illudque quod erat in operculo Recipientis, aperta reliquisset, ut aëris aliquantulum ad flammam nutriendam illaberetur, &fumo pateret exitus; tantae tamen flammae vix eò usque suffecit aër, donec operculum perfectè superlutaretur; adeo ut antequàm ad exercendam antliam se accingere posset, candela penitus extingueretur. Unum ergo tantùm ex dictis cereolis sumpsit, &accensum Recipienti inclusit, occlusisque omnibus antliam agitavit; deprehenditque, flammam à prima exsuctione intra unum horae minutum evanuisse.