# Technica curiosa 115

Kaspar Schott, Technica curiosa, CAPUT XII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kaspar-schott/technica-curiosa/115
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kaspar-schott/technica-curiosa/115

Et tametsi cylindri valvulam, & epistomii foramen, illudque quod erat in operculo Recipientis, aperta reliquisset, ut aëris aliquantulum ad flammam nutriendam illaberetur, & fumo pateret exitus; tantae tamen flammae vix eò usque suffecit aër, donec operculum perfectè superlutaretur; adeo ut antequàm ad exercendam antliam se accingere posset, candela penitus extingueretur. Unum ergo tantùm ex dictis cereolis sumpsit, & accensum Recipienti inclusit, occlusisque omnibus antliam agitavit; deprehenditque, flammam à prima exsuctione intra unum horae minutum evanuisse.

---

Kaspar Schott, Technica curiosa. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Technica_curiosa.
