Latin
ANNOTATIO
Kaspar Schott, Technica curiosa 116
Unproofread scanNot analysed yet
Observavit quoque, eam non, ut priùs, ad essychnii apicem contendisse, sed ad imum potiùs se contraxisse (à quo tamen, cùm tantùm non extincta esset, pauxillum ascendit) adeo ut superior ellychnii pars aliquamdiu supra flammae summitatem apparuerit: quae postquam quinque circiter minuta permanserat lucida, fumi effluvium rectà sursum ascendens ei successit. ANNOTATIO Abent ex his Experimentis Curiosi philosophandi campum circa P aërem ad flammae nutritionem necessarium. Auctor tempus in his aliisque Experimentis insumptum mensuravit horologio rotato, quod minuta etiam signabat. CAPUT XIII. EXPERIMENTUM XI. Carbonum accensorum, &ferri candentis, intra vitrum evacuatum phaenomena. Ost haec ferreum accepit filum, in cochleae formam intortum, uti in Fig. X apparet; cui vivos imposuit carbones ex ligno, ad quinque digitorum altitudinem, ita ut aëri undequaque pateret accessus. Hos vitro immisit, vitrum quàm citissimè obturavit, antliam agitavit. Primo statim haustu ignem in carbonibus obscuriùs ardere deprehendit. Mox tamen, quamvis agitatione vasis susque deque rotarentur (qui motus in aëre libero igni procul dubio magis suscitando, quàm extinguendo conduceret) intra tria minuta horaria, post primam exantlationem factam (quae duobus circiter minutis post impositos carbones magnopere ardentes contigit) omnis apparere desiit ignis. II. Carbones è vase exemit, &nonnullas adhuc ignis partiFrequenti culas, obtectas potiùs quàm extinctas deprehendit. ergo byGoogle cagoferri circum rotatione Cor. Verum suscitavit. Recipienti ec. rum immisit, &vas celerrimè ut priùs obturavit. Dein absque antliae agitatione exspectavit, donec ignis prorsus extingui videUnde colretur; quod intra quatuor circiter minuta contigit.