# Technica curiosa 117

Kaspar Schott, Technica curiosa, ANNOTATIO. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kaspar-schott/technica-curiosa/117
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kaspar-schott/technica-curiosa/117

legit, exsuctionem aëris antea extinctionem accelerasse III. Exempto ferreo filo, eoque vivis iterum carbonibus impleto, suspendit in eo conclavi, in quo Machina stabat, ut videret quanto tempore in aërolibero, & nullâ agitatione excluso arderent. Comperit autem, in summitate & lateribus carbonum primò ignem defecisse; interiùs verò & versus imum ultra semihoram apparuisse, magna carbonum parte interim in cineres versâ. Ferri canIV. Ferrum candens, mediocris carbonis magnitudine, ferdentis phaePost exhaustum aëreo filo imposuit, & Recipienti immisit. nomena in bitro esarem nulla satis perspicua in eo apparuit mutatio: nam candens il cuato. le ardor quatuor circiter minuta visibilis apparunt, non obstante solari luce. Tum verò, priusquàm penitus candere desiit, clavem epistomii convertit, & aërem intromisit; nullam tamen coloris mutationem dignovit.

---

Kaspar Schott, Technica curiosa. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Technica_curiosa.
