# Technica curiosa 118

Kaspar Schott, Technica curiosa, ANNOTATIO. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kaspar-schott/technica-curiosa/118
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kaspar-schott/technica-curiosa/118

Quamprimùm autem rimae circa operculum obturatae fuerunt, copiosi fumi è fune accenso prodeuntes Recipientem impleverunt & obfuscârunt. Quare nè periclitaretur vas, celeriter exercitâ antliâ multum aëris fumo commixti exhausit; & repurgato Recipiente, ignem in fune magis adhuc magisque languentem deprehendit. Non ita multò pòst tamen, nec flammam, nec fumum vidit. Nihilominus Antliamexercere continuavit. Aërem deinde externum admisit, & statim ignis, qui jampridem extinctus videbatur, revixit, & ut prius luxit, ac vicinum sibi fomitem infumos dissipavit. ANNOTATIO. X hoc quoque, & praecedenti Experimento patet necessitas aëris, ad ignem fovendum, & conservandum. CAPUT XV. EXPERIMENTUM XIII. Alia ejus dem funis in Recipiente accensi phaenomena. JOn ita multò pòst demisit Auctor in Recipientem simul cum fune, qualem diximus, vesicam amplam, collo firmiter ligamine constricto, non inflatam tamen, & non nisi unam circiter pintam aëris continentem, cùm tamen, si distenta fuisset, decies aut duodecies plus continuisset. Scopus in hoc Experimento fuit, partim ut experiretur, an fumus, qui ex fune ignito prodit, & Recipientem complet, interni aëris vesicae inclusi dilatationi impedimento esse posset, postquàm externus è vase exantlatus esset; partim ut disceret, an ignis in fune extinctio propter aëris defectum contingeret, an à sola vaporum à se emanantium pressione, dum expandere se prohibiti in ignem resiliunt. funis Eventus fuit, quòd quamprimùm exerceri coepit antlia perfecte accendi videbatur, tametsi copiosis vaporibus Reci picatem paenè implesset.

---

Kaspar Schott, Technica curiosa. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Technica_curiosa.
