Latin
CAPUT II
Kaspar Schott, Technica curiosa 12
Unproofread scanNot analysed yet
Recipiens quo pharmacopola in distillandis aquis utuntur, post extractum aërem tribus aut quatuor circiter lotonibus (seu semiunciis) levior est, prout Reverentia Vestra apud Eminentissimum Electorem Moguntinum viderit. Quae verba etiam in Appendice Mechanicae §. 6. adduxi. Consentit R. P. Melchior Cornaeus in Curriculo Philosoph. lib. 4. Physicor. Disput. 3. Quaest. 4. Sect. 2. his verbis: Recipiens postquam dicto modo exantlatus est, si ad libellam examinetur, deprehenditur esse levior quàm antequam exantlaretur, fuerat. Vidi Recipientem, qui 32. circiter mensuras Herbipolenses capiebat, post ejusmodi evacuationem, cùm ad bilantem appenderetur, duas semuncias &tres quintas unius semunciae minùs ponderare, quàm ante evacuationem ponderaret. Haec ille.