# Technica curiosa 12-2

Kaspar Schott, Technica curiosa, ANNOTATIO. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kaspar-schott/technica-curiosa/12-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kaspar-schott/technica-curiosa/12-2

ANNOTATIO. erem esse gravem, multorum est sententia; quibus & nos as sentimur in Mechanica Hydro. pnevmat. Part. I. Protheor. 4 cap. 6. Prop. 1. & in Magia Part. 3. lib. 4. Syntagm. 3. Pragmat. 10. & in Joco seriis Centur. 3. Propos. 66. Eundem ponderari posse, ac solere, idque multis modis, cum multis statuimus ibidem. Inter omnes ta men praecipuus ac evidentissimus est hic, de quo nunc agimus, ut patebit, praxin hanc cum aliorum praxibus, quas citatis locis adduximus, conferenti. Clarissimus tamen Vir Antonius Deusingius in Disquisit. altera de Vacus, Sect. 2. cap. 4. asserit, neque hoc, neque aliis modis explorari posse pondus aeris intra aërem, in quo nos sumus, & ponderationem instituimus. Rationem adsignat, quia aër in aëre nec gravitas, nec levitat. Non negat tamen, Recipientem evacuatum deprehendi leviorem, si ad bilancem aut stateram examinetur, quàm cum esset aëre plenus: at hujus rei causam non esse ait, quòd aëre evacuatus, aut plenus sit, aut quòd aër in eo contentus pondus augeat, extractus minuat; sed quòd post evacuationem aër circumstans Recipientem sit factus compactior ac densior, ideoque in eo minùs gravitet idem pondus Recipientis, quàm antea dum aër circumstans erat rarior, seu minùs compactus: veluti navis onusta (inquit) minùs altè mergitur in aqua marina, quàm in fluviali. Aërem ed by Google Dic serem autem qui circumstat Recipientem evacuatum, mutatum eise post evacuat. onem, ac densiorem factum, magisque compressum atque compactum, inde probat, quòd dum è Recipiente per antliam pnevmaticam extrahitur aër; in ejus locum per vitri poros subingrediuntur partes aetheris, qua circumstanti aeri erant admixtae; aethere autem recedente, acris partes coeunt & constipantur, atque adeo aer condensatur.

---

Kaspar Schott, Technica curiosa. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Technica_curiosa.
